- REPAGULA
- REPAGULAapud Lucanum, l. 1. v. 295.———— quamvis iam carcere clausoImmmeat foribus, primusque repagual laxet.Alium,Ast ubi panduntur funduntque repagula currus:Latinis dicuntur, quae Υ῞ςπληγγας Graeci vocant. Manilius, l. 2. claustra appellat,Ut cum laxatô sugerunt cardine claustra.Erat autem ὓςπληγξ, seu ἀφετηρία, uti aliter quoque dicebatur, in Stadio, regula seu linea, quae laxabatur et aperiebatur exituris in stadium Cursoribus. Similiter in Circo, de quo loca praefata sonant, ῝Υςπληγγες carcerum repagula vocabantur, quibus laxatis et apertis ostiis emittebantur equi. Et quidem Dionysius Circi omnes ἱππαφέςεις, i.e. carceres, quô tempore reserari solitas, refert, διὰ μιᾶς ὕςπληγγος: quasi unum ac perpetuum repagulum omnibus Cicrci ostiis praeduceretur, quô laxatô omnia simul panderentur. Sed melius, ut per ὅςπληγγα intelligat machinationem, quâ Circi duodecim ost ia eôdem tempore pandebantur: voci enim ὕςπληγξ non unam significationem tribuunt Grammatici. In Stadio itaque, ad stadii ingressum, earat et βαλβὶς et ὕςπληγξ. Βαλβὶς, linea erat in solo depressa et modice cavata, cui instistebant Cursores, Υ῞ςπληγξ, repagulum vel regula transversa, paulo altius a solo elata et opposita Cursoribus, quae signô currendi datô repente ruens in βαλβίδα incidebat, ad cuius ca vi modulum ita adtemperate erat afacta, ut decidens lineae cavitatem impleret et exaequaret. Quô factô et limine complanatô in cursum se dabant ac pedum certamen auspicabantur stadiodormi: uti docet Statius, l. 6. v. 593.Ut ruit, atque aequum summisit regula limen,Corripuêre leves spatium. ————Unde apud Graecos saepelegere est, ὕςπληγγα καταπεςοῦςαν, de signo cursoribus ad exeundum dato. Quod probe notandum contra eos, qui βαλβίδα et ὕςπληγγα confundunt. Porro transversarium illud lignum, inter duo alia arrectaria et exstantia positum, signô datô funibus laxabatur, erantque duo Hermulae utrinque, qui fune demissô repagulum solverent, quae sunt ἐπαναςτάςεις, quas ἑκατέρωθεν τῆς βαλβίδος fuisse, ait Hesychius; aliter ἀφετήριοι ἕρμαι dicti, quorum inventum Tlepolemo Myrensi tribuit Philoxenus in Epigramm. veter, quem Lycium vocatPausanias, l. 5. et equô singulari vicisse dicit Olymp. 131. Eosdem Hermulas, ad eundem usum, in Circum traductos esse, ex Cassiodoo conicitur, Bissena quippe ostia ad duodecim signa posuerunt. Haec ab hermulis funibus demissis subitâ aequalitate panduntur, docentes totum illic, ut putatur, consiliô geri, ubi imago capitis dognoscitur operari etc. Sed nec eadem Circi Olympiaci ac Romani ratio fuit. In Romano, equi cum curribus intra carceres continebantur, repagulis vel cancellatis foribus (de quibus vide infra in coe Transenna) oppositis coerciti, priusquam signum daretur emittendi: signô missô, unô eôdemque tempore laxatis repagulis, e carceribus effusi sese proripiebant. at Olympiae, emittendi currus et equi lineâ praetentâ sive funiculô cohibebantur, ne ante signum datum exirent, utque in aequo continerentur, omnes, eaque linea pro repagulis vel foribus carceris fuit. Pausanias, Πρὸ δὲ τῶ ἁρμάτων ἢ καὶ τῶ ἵππων τῶ κελήτων διήκει πρὸ ἀυτῶ καλώδιον ἀντὶ ὑςπλήγγων. Ubi enim ὕςπληγγες, i. e. carcerum repagula. et fores, ibi non opus erat aliô repagulô, ad equos coercendos. Sed cum idem paulo post etiam τῶ ὑςπλήγγων meminerit, in dextri ac sinistri lateris ostiis aperiendis, verisimile est, priusquam aedificati essent in Circo carceres, huiusmodi funiculum Praetendi solitum, in aequo limite continendis equis. Quo Lycophron Poeta allusit verbis hisce,Ἐγὼ δ᾿ ἄκραν βαλβίδα μηρίνθου χάςας,Πρώτην ἀράξας νύςςαν, ὥς πτηνὸς δρομεὺς,Ἄνειμι λοξῶν εἰς διεξόδους ἐπῶν κλ.Vide plura apud Salmas ad Solin. p. 915. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.